- OSSUNA
- OSSUNAnomen Familiae in Hispania itidem illustris, quae Gironiae stirpis ramus est. Cum enim Alfonsus Acugna, Martini fil. a matre Teresia, ex antiqua et celeberrima Gironum stirpe oriunda, Gironis assumpsisset nomen, huic uxor desponsata Maria (filia Iohannis Fernandezii Pacheci Dn. de Belmonte) suum item nomen in hanc gentem intulit. Horum primo filio Iohanni, Pacheci, nomen impositum, alteri Petro Gironis, a quo posteriore descendunt Comites de Urenna, ex quibus dein Duces de Ossuna et Marchiones de Pennafiel orti sunt. Fuit enim Petrus Giron M. Magister Ordin. Calatravae, qui obiit A. C. 1466. Pater, ex Isabella de las Casas Seviliensi, Iohannis Tellis I. Gironis Comitis Urennae: quô et Mariâ de la Vega Velasco (filiâ Petri Fernandi de Velasco Connestabilis Castellae, Comitis de Haro) genitus Iohannes Telles II. obiit A. C. 1558. relictô, ex Maria de la Cueva (Francisci Fernandi de la Cueva Ducis Albuquerquii filia) filiô Petro Girone I. Duce de Ossuna. Hic ex Leonora Anna Guzmania (Ioh. Alfonsi Guzmani Ducis Methymnae Sidoniae filia) Iohannem Tellezium I. Gironem suscepit, Marchionem de Pennafiel Ducem Ossunae, qui decessit A. C. ... Pater ex Maria de Velasco (filia Inici Fernandi Connestabilis Castiliae ducis de Frias) Petri Gironis II. Ducis Ossunae, cui Catharina Henricia de Ribera (filia Fernandi Ducis alcalae) peperit Iohannem Tellezium II. Gironem, Ducem Ossunae, Marchionem de Pennafiel, Proregem Neapolitanum, cui Isabella nupsit (filia Christophori Gomezii de Sandoval et Roxas de Uzeda) ex eo mater Caspari Tellezii Gironis Ducis Ossunae et Uzedae, Marchionis de Pennafiel, comitis de Urenna, Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobil. Europ. Part. I. p. 70. et Part. 3. p. 57.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.